- MUTINA
- MUTINACivitas Galliae Cisalpinae in Flaminia, inter Regium Lepidi, et Bononiam, fontibus abundans, ut et porticibus fornicibusque, sed vicis arcta, Str abo. Colonia Romanorum, in qua Antonius D. Brutum obsedit, quam tamen Hirtius et Pansa Consules, victô Antoniô, liberârunt an. 710. Urb. Cond. Sub Gothis Longobardisque destructa, reparata est, imperantibus Caroli M. filiis. Hîc Concilium A. C. 973. ad lites inter quosdam Germ. Principes componendas, habitum. Ptolemaeo Μουτίνα Latinâ formatione, reliquis vero Graecis omnibus Μουτίνη exceptô unô Polybiô l. 3. apud quem forte rectius Μοτίνη, quippe brevem eam syllabam fuisse habitam patet ex poetis. Ovid. Met. l. 15. v. 822.—— Moenia pacemVicta petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum.Lucan. l. 1. v. 41.His, Caesar, Perusina fames, Mutinaequae laboresAccedant fatis. ——Sil. l. 8. v. 562.Certavit Mutinae quassata Placentia bello.Martial. l. 3. Epigr. 59.Fullo dedit Mutinae, nunc ubi caupo dabit.Vide Plin. l. 2. c. 83. Nic. Lloydius. Modena hodie dicitur incolis. Modene Gallis. Urbs munita intra paludes, cum arcerecenti, Episcopalis sub Archiepiscopo Ravennate, sedes Ducum ex familia Atestina; prope Seciam fluv. Caput.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.